Skip to main content

Hymns in Latin

Hymns in Latin

Ave Maris StellaAve Maria, Virgo serenaAve, Regína caelórumConcórdi lætítiaDio vi salvi ReginaO SanctissimaO Maria, Virgo DavilicaPeperit Virgo | Recordare, Virgo MaterRegína caeli laetáreSalve máter misericórdiæSalve Virgo SingularisSalve Virgo Virginum | Te gestiéntem gáudiis


Ave Maris Stella

Ave maris stella,
Dei Mater alma,
atque semper Virgo,
felix caeli porta.

Sumens illud Ave Gabrielis ore,
funda nos in pace,
mutans Hevae nomen.

Solve vincula reis,
profer lumen caecis mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem:
sumat per te preces,
qui pro nobis natus,
tulit esse tuus.

Virgo singularis,
inter omnes mites,
nos culpis solutos,
mites fac et castos.

Vitam praesta puram,
iter para tutum:
ut videntes
Iesum semper collaetemur

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
tribus honor unus.
Amen.

Note: this hymn dates to at least the 9th c.

Top


Ave Maria, Virgo Serena

Ave Maria,
gratia plena,
Dominus tecum,
Virgo serena.
Ave cuius conceptio,
solemni plena gaudio,
celestia, terrestria, nova replet letitia.

Ave cuius nativitas,
nostra fuit solemnitas,
ut lucifer lux oriens verum solem preveniens.
Ave pia humilitas,
sine viro fecunditas,
cuius annunciatio nostra fuit salvatio.

Ave vera virginitas,
immaculata castitas,
cuius purificatio nostra fuit purgatio.
Ave preclara omnibus angelicis virtutibus,
cuius fuit assumptio nostra glorificatio.
O Mater Dei, memento mei.
Amen.

Top


Ave, Regína caelórum

Ave, Regína caelórum,
Ave, Dómina angelórum:
Salve radix, salve porta,
Ex qua mundo lux est orta: Gaude,
Virgo gloriósa,
Super omnes speciósa:
Vale, O valde decóra,
Et pro nobis Christum exóra.

Top


Concórdi lætítia

Concórdi lætítia,
Propúlsa mæstítia,
Maríæ præcónia
Récolat Ecclésia:
Virgo María.

Quæ felíci gaúdio,
Resurgénte Dómino,
Floruit ut lílium:
Vivum cernens Fílium:
Virgo María.

Quam concéntu párili
Chori láudant cóelici,
Et nos cum cæléstibus,
Novum melos pángimus;
Virgo María.

O Regína Vírginum,
Votis fave súpplicum,
Et post mortis stádium,
Vitae cónfer práemium:
Virgo María.

Glóriosa Trínitas,
Indivísa Unitas,
Ob Maríæ meríta,
Nos salva per saecula:
Virgo María.

Amen.

Top


Dio vi salvi Regina

Dio vi salvi Regina
E Madre Universale
Per cui favor si sale
Al Paradiso.

Voi siete gioia
e riso Di tutti i sconsolati,
Di tutti i tribolati,
Unica speme.

A voi sospira e geme
Il nostro afflitto cuore,
In un mar di dolore
E d'amarezza.

Maria, mar di dolcezza
I vostri occhi pietosi,
Materni ed amorosi
A noi volgete.

Noi miseri accogliete
Nel vostro santo
Velo Il vostro Figlio in Cielo
A noi mostrate.

Gradite ed ascoltate,
O Vergine Maria,
Dolce, clemente e pia,
Gli affetti nostri.

Voi dei nemici nostri
A noi date vittoria ;
E poi l'Eterna gloria
In Paradiso.

Top


O Sanctissima

O Sanctissima O Piissima Dulcis
Virgo Maria Mater amta intemerata
Ora ora pro nobis

Tota pulchraes O Maria
Et macula non est in te Mater anmata intemerata
Ora ora pro nobis

Sicut lilium inter spinas
Sic Maria inter filias Mater amata intemerata
Ora ora pro nobis

In miseria in angustia Ora Virgo pro nobis
Pro nobis ora in mortis hora
Ora ora pro nobis

Top


O Maria, Virgo Davitica

O Maria, virgo davitica,
Virginum flos,
vite spes unica,
via venie, lux gracie,
mater clemencie
sola iubes in arce celica,
obediunt tibi milicie,
sola sedes in trono glorie,
gracia plena fulgens deica,
stella stupent de tua specie sol,
luna de tua potencia;
que luminari a in meridie
tua facie vincis omnia.
Precepia mitiga filium,
miro modo cuius es filia,
ne iudicemur in contrarium,
sed del eterne vite premia.

Top


Peperit Virgo

Peperit Virgo
Virgo regia
Mater orphanorum
Plena gracia
Alleluia, alleluia

Top


Recordare, Virgo Mater

Recordare Virgo mater,
dum steteris in conspectu Dei,
ut loquaris pro nobis bona,
et ut avertas indignationem
suam a nobis.

Top


Regína caeli laetáre

Regína caeli laetáre, allelúia:
Quia quem meruísti portáre, allelúia:
Resurréxit, sicut dixit, allelúia:
Ora pro nobis Deum, allelúia:

Top


Salve máter misericórdiæ

(Refrain)

Salve máter misericórdiæ,
Máter Déi, et máter véniæ,
Máter spéi, et máter grátiæ,
máter pléna sanctæ lætítiæ.
O María!

Sálve, décus humáni géneris,
Sálve Vírgo dígnior céteris,
Quæ vírgines ómnes transgréderis,
et áltius sédes in súperis, O María!

(Refrain)

Sálve félix Vírgo puérpera:
Nam qui sédet in Pátris déxtera,
Caélum régens, térram et aéthera,
Intrá túa se cláusit víscera, O María!

(Refrain)

Te creávit Páter ingénitus,
Adamávit te Unigénitus,
Fecundávit te sánctus Spíritus,
Tu és fácta tóta divínitus, O María!

(Refrain)

Te creávit Déus mirábilem,
Te respéxit ancíllam húmilem,
Te quæsívit spónsam amábilem,
Tíbi múmquam fécit consímilem, O María!

(Refrain)

Te beátam laudáre cúpiunt
Omnes jústi, sed non suffíciunt;
Múltas láudes de te concípiunt,
Sed in íllis prórsus defíciunt, O Mária!

(Refrain)

Esto, Máter, nóstrum solátium;
Nóstrum ésto, tu Vírgo, gáudium;
Et nos tándem post hoc exsílium,
Laétos júnge chóris cæléstium, O Mária!

Top


Salve Virgo Singularis

Salve Virgo singularis,
Virgo manens Deum paris,
ante saecla generatum corde Patris:
adoremus nunc creatum carne matris.
Nos Maria tua prece a peccati purga foece:
nostri cursum incolatus sic dispone,
ut det sua frui Natus visione.

Top


Salve Virgo Virginum

Salve virgo virginum
Salve sancta parens
Concepisti dominum
Virgo labe carens
Salve virgo virginum
Salve sancta parens

Tu salus fidelium
Salve sancta parens
In christo credentium
Virgo labe carens
Salve virgo virginum
Salve sancta parens

Sis in adiutorium
Salve sancta parens
Te nunc imitantium
Virgo labe carens
Salve virgo virginum
Salve sancta parens

Top


Te gestiéntem gáudiis

Te gestiéntem gáudiis
Te sáuciam dolóribus,
Te jugi amíctam glória
O Virgo Mater, pángimus.

Ave, redúndans gáudio
Dum cóncipis, dum vísitas;
Et edis, offers, ínvenis,
Mater beáta, Fílium.

Ave, dolens, et íntimo
In corde agónem, vérbera,
Spinas, Crucémque
Fílii Perpéssa, princeps, Mártyrum.

Ave, in triúmphis Fílii,
In ígnibus Parácliti,
In regni honóre et lúmine,
Regína fulgens glória.

Veníte, gentes, cárpite
Ex his rosas mystériis,
Et pulchri amóris ínclytæ
Matri corónas néctite.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sempitérna sæcula.

Amen.

Top


All About Mary includes a variety of content, much of which reflects the expertise, interpretations and opinions of the individual authors and not necessarily of the Marian Library or the University of Dayton. Please share feedback or suggestions with marianlibrary@udayton.edu.

CONTACT

Marian Library

Roesch Library
300 College Park
Dayton, Ohio 45469 - 1390
937-229-4214
Website
Email

Study Mary

Study the theology and history of Mary at the University of Dayton.

Learn More

Keyword Search

Would you like to begin a new keyword search?

Get Started